Hartmannus Schopperus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Hartmannus Schopperus (Theodisce Hartmann Schopper)[1], anno 1542 Novofori natus et post annum 1595 mortuus, fuit poeta Germaniae Latinus et interpres.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]15 annos natus versus elegiacos componere incipit. Ab anno 1563 libros Schopperi Sigismundus Feyerabend(de) typographus edebat. Anno 1566 in bellum Turcicum Maximiliano II duce profectus est, sed mox revenit.
Duobus libris famosus est: Reinecke Fuchs Latine iambis vertit et cum imaginibus Iodoci Amman et Virgilii Solis edidit et ad imagines Iodoci Amman (quibus das Ständebuch Ioannis Sachs Amman adumbravit) versus Latinos elegiacos confecit, ut Panopliam librum ederet. Librum Proverbiorum Latine vertit et propriorum carminum librum et Tractatum de artibus mechanicis edidit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Schoppero in Allgemeine Deutsche Biographie (Theodisce)
- Speculum vitae aulicae. De admirabili fallacia et astutia vulpeculae Reinikes libri quatuor nunc primum ex idiomate Germanico Latinitate donati, adjectis elegantissimis iconibus, veras omnium apologorum animaliumque precies ad vivum adumbrantibus. Auctore Hartmanno Schoppero, Novoforense[2] Norico. Ex officina typographica Nicolai Bassaei, Francoforti ad Moenum, 1595
- Panoplia; omnium illiberalium mechanicarum aut sedentariarum artium genera continens quotquot vnquam vel à veteribus aut nostri etiam seculi celebritate excogitari potuerunt breuiter & dilucidè confecta ... Accesserunt etiam venustissimae imagines omnes omnium artificum negociationes ad vivum lectori presentantes, antehac nec visae, nec unquam aeditae / per Hartman. Schopperum (Internet Archive)
- Panoplia in Bibliotheca Casanatensi
- Panoplia in SLUB Digitale Kollektionen